Ulterius. Videtur quod nullus etiam in materno utero possit sanctificari per gratiae gratum facientis donum. Quia, ut Isidorus dicit, regeneratio in eo dici non potest in quem generatio non praecessit.
Sed per gratiam gratum facientem fit homo filius dei, et ita regeneratur. Ergo non potest homo sanctificari antequam nascatur ex utero.
Praeterea, sicut peccatum actuale contrahitur ex actu, ita originale contrahitur ex origine.
Sed peccatum actuale non potest remitti quamdiu homo est in actu peccandi. Ergo nec peccatum originale potest remitti puero in materno utero existenti, qui adhuc est actualiter in origine existens.
Praeterea, ubi est majus periculum, ibi magis divina misericordia subvenit. Sed illi qui morituri sunt antequam ex utero nascantur, sunt in majori periculo quam joannes baptista et hieremias, qui ex utero postmodum nati sunt. Si ergo non dicimus pueros dictos sanctificari in utero, ne praeveniantur morte, videtur quod multo fortius nec joannes nec hieremias sanctificati fuerunt.
Sed contra est quod dicitur hierem. 1, 5: antequam exires de vulva sanctificavi te; et Luc. 1, 16, dicitur de joanne: et spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Ergo aliqui in utero sanctificantur.
Praeterea, de nullo celebrat ecclesia festum, nisi de sancto aliquo. Sed celebrat nativitatem joannis. Ergo tunc nascens sanctus erat; ergo in utero sanctificatus fuit.