Ulterius. Videtur quod in utero sanctificati non sunt baptizandi. In sanctificatione enim in utero datur major gratia quam in baptismo: quia sanctificationis gratia dicitur esse confirmans saltem contra mortale peccatum. Sed injuriam faceret baptismo qui baptizatum iterum baptizaret.
Ergo injuriam facit sanctificationi in utero qui sanctificatum iterum baptizando sanctificaret.
Praeterea, natura non facit per plura quod per unum potest facere. Sed operatio gratiae est ordinatior quam natura. Cum ergo ad salutem sufficiat gratia sanctificationis, videtur quod frustra baptismus addatur.
Praeterea, divina operatio non est minus efficax in sanatione spirituali quam corporali. Sed in illis quos curavit corporaliter, non oportebat aliquem medicum ab homine superaddi. Ergo et in illis quos curat per gratiam sanctificationis interius non sunt adhibenda sacramentorum medicamenta.
Sed contra, baptismus circumcisioni successit.
Sed joannes sanctificatus in utero, octavo die legitur circumcisus, Luc. 1. Ergo et sanctificatus in utero esset baptizandus.
Praeterea, sanctificatio in utero est baptismus flaminis. Sed adulti baptizati per contritionem baptismo flaminis, sunt baptizandi baptismo fluminis.
Ergo et similiter sanctificati in utero.