Ulterius. Videtur quod requiratur fides in baptizante. Requiritur enim in baptizante intentio conferendi sacramentum. Sed infidelis quantum ad articulum baptismi non credit sacramentum baptismi.
Ergo non potest intendere conferre illud, et ita non potest baptizare.
Praeterea, baptismus est sacramentum ecclesiae.
Sed fides est per quam membra ecclesiae primo ad invicem uniuntur. Ergo qui non habet fidem, nec potest baptizare, cum non sit de ecclesia.
Praeterea, propinquius se habet ad baptismum baptizans quam offerens puerum ad baptizandum.
Sed in offerente requiritur fides, quia respondet, credo. Ergo multo fortius requiritur in baptizante.
Sed contra est quod in littera determinatur, quod haeretici verum baptismum conferunt. Haeretici autem infideles sunt. Ergo etc..