Ulterius. Videtur quod recipientes baptismum ab haereticis non consequantur rem sacramenti.
Quia Augustinus dicit, quod qui foris ecclesiam baptizantur, non sumunt baptismum ad salutem, sed ad perniciem. Sed baptizati ab haereticis sumunt baptismum extra ecclesiam. Ergo non sumunt ad salutem; et ita rem sacramenti non consequuntur.
Praeterea, quicumque accipit aliquid ab aliquo qui non habet jus dandi illud, injuste accipit.
Sed haereticus non habet jus dandi baptismum, ut dicit Augustinus: si, inquit, haereticus jus baptizandi non habuit, tamen christi est quod dedit.
Ergo accipiens ab haeretico, injuste accipit, et ita peccat.
Sed contra, peccatum baptizantis non polluit baptismum, ut dictum est supra. Sed infidelitas est quoddam peccatum. Ergo non impedit effectum baptismi in baptizato.