Ad primum sic proceditur. Videtur quod baptismus iterari possit. Quia eucharistia est sacramentum excellentius quam baptismus: quia est perfectio, secundum dionysium.
Sed eucharistia iteratur. Ergo et baptismus iterari potest.
Praeterea, gratia est principalior effectus baptismi quam character. Sed gratia amittitur, quamvis character non deleatur. Ergo videtur quod ratione gratiae recuperandae baptismus iterari debeat.
Praeterea, sicut ad unitatem actionis requiritur unitas temporis, ita et unitas agentis. Sed plures possunt aliquem simul baptizare, quia unus alium non impedit; et praecipue hoc necessarium est, si unus sit mutus, qui verba proferre non possit, et alius mancus, qui non possit immergere.
Ergo et similiter potest aliquis pluries diversis temporibus baptizari.
Sed contra est quod dicitur Ephes. 4, 5: una fides, unum baptisma. Ergo iterari non debet.
Praeterea, baptismus contra originale datur.
Sed originale peccatum non iteratur. Ergo nec baptismus iterari debet.