Ulterius. Videtur quod non debeant esse illa duo tempora determinata ad baptismum, scilicet sabbatum Paschae, et Pentecostes. Quia periculo quam citius succurrendum est. Sed homo propter fragilitatem naturae semper est in periculo vitae suae. Ergo non debet expectari tempus aliquod determinatum ad baptismum, sed statim baptizari.
Praeterea, per baptismum homo regeneratur in filium dei ad imaginem christi. Ergo praecipue in festo nativitatis baptismus celebrari deberet.
Praeterea, baptismus christi contulit aquis vim regenerativam. Sed christus in die epiphaniae baptizatus fuit. Ergo tunc praecipue homo deberet baptizari.
Praeterea, baptismus habet efficaciam a passione christi. Ergo in die passionis dominicae magis deberet celebrari baptismus, quam in sabbato Paschae.