Ulterius. Videtur quod sacramentalia baptismi male ponantur a dionysio.
Ponit enim primo receptionem baptizandi ab episcopo quem summum sacerdotem dicit praesente omni ecclesiae plenitudine. Debet enim baptizandus recipi ab eo qui est proprius baptismi minister. Talis autem est sacerdos, et non episcopus.
Ergo non oportet ponere receptionem ab episcopo.
Praeterea, per manus impositionem datur spiritus sanctus ad robur; quod ad confirmationem pertinet, quae baptismum sequitur. Ergo inconvenienter ponit quod episcopus baptizando recepto manus ei ante baptismum imponit.
Praeterea, baptizandis sal in os mittitur, et aures et nares sputo liniuntur. Cum ergo de his dionysius mentionem non faciat, videtur quod sacramentalia baptismi ponat insufficienter.
Praeterea, ipse ponit olei inunctionem ante baptismum, quo inungitur christianus quasi ad pugnam, ut ipse dicit. Sed ad pugnam spiritualem praecipue ordinatur sacramentum confirmationis.
Ergo videtur quod talis inunctio non debet fieri in baptismo.
Praeterea, sacramenta sunt distincta. Ergo videtur quod non debeat simul cum baptismo connumerare eucharistiae perceptionem, et sacri chrismatis linitionem.