Ad secundum sic proceditur. Videtur quod catechismum baptismum praecedere non debeat.
Quia, sicut dicit Augustinus in Lib. De catechizandis rudibus: narratio plena est cum quisque primo catechizatur, ab eo quod scriptum est, in principio creavit deus caelum et terram, usque ad praesentia tempora ecclesiae. Sed hoc non potest fieri nisi longissimo tempore. Cum ergo periculosum sit tantum differri baptismum, videtur quod non debeat baptismum catechismus praecedere.
Praeterea, Matth. 7, 6, dicitur: nolite sanctum dare canibus. Sed sanctum ibi dicitur doctrina sacra, quae non est committenda immundis, ut dionysius dicit. Cum ergo non baptizati sint immundi, videtur quod non debeant catechizari non baptizati.
Praeterea, baptismus est spiritualis regeneratio, per quam datur esse spirituale, ut dionysius dicit. Sed prius est accipere esse quam doctrinam. Ergo baptismus debet praecedere catechismum.
Sed contra est quod dicitur Matth. Ult., 19: docete omnes gentes, baptizantes eos etc.. Ergo doctrina fidei quae ad catechismum pertinet, debet praecedere baptismum.
Praeterea, nullus digne accedit ad baptismum qui fictus accedit. Sed non credens reputatur fictus secundum Augustinum. Cum ergo fides sit ex auditu, auditus autem per verbum christi, ut dicitur Rom. 10, videtur quod oporteat prius instrui aliquem per verbum christi quam ad baptismum accedat.