Ulterius. Videtur quod catechizare non sit officium sacerdotis. Quia, secundum dionysium in ecclesiast. Hierarch., diaconi habent officium super omnes immundos, quia ipsi habent purgativam virtutem. Sed primus gradus immundorum sunt cathecumeni, ut ipse dicit. Ergo ad diaconos pertinet eorum instructio.
Praeterea, illius videtur esse instruere baptizandum cujus est ad baptismum eum adducere.
Hoc autem est anadochi, idest patrini, secundum dionysium, et non sacerdotis. Ergo et catechizare non erit sacerdotis officium.
Sed contra est quod dicit Nicolaus Papa: catechismi baptizandorum a sacerdotibus uniuscujusque ecclesiae fieri possunt. Ergo videtur esse officium sacerdotum.