Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut in aliis scientiis et doctrinis quaedam sunt communia, quibus ignoratis necesse est artem ignorare; quaedam autem propria, quae sine ignorantia illius doctrinae ignorari possunt; ita etiam in doctrina fidei quaedam dicuntur quae sunt fidei communia rudimenta, ad quae credenda explicite omnes tenentur, sicut est fides trinitatis, et incarnationis, et passionis, et divini judicii, et providentiae dei de factis hominum; et talis instructio catechismus dicitur: de aliis autem debet instrui post baptismum temporis processu.
Ad primum ergo dicendum, quod non est necessarium quod omnia in particulari addiscat quae in tota biblia continentur sed in quadam summa, ut scilicet videat quomodo in quolibet statu mundi deo fuit cura de omnibus.
Ad secundum dicendum, quod dominus loquitur de illis immundis qui fidei contrariantur non de illis qui ad fidem accedere volunt; unde sequitur: ne ipsi conversi dirumpant vos.
Ad tertium dicendum, quod generatio naturalis non praesupponit aliquam cognitionem; et ideo non potest praeexistere aliqua instructio; sed spiritualis regeneratio praesupponit vitam naturalem; et ideo potest praeexistere aliqua instructio.