Ulterius. Videtur quod sit sacramentum necessitatis.
Quia, ut Rabanus in littera dicit, omnes fideles debent post baptismum per episcopos accipere spiritum sanctum, ut pleni christiani inveniantur. Sed hoc est de necessitate salutis, ut aliquis sit plenus christianus. Ergo sacramentum confirmationis est sacramentum necessitatis.
Praeterea, sacramentum confirmationis contra morbum peccati ordinatur. Sed hoc est de necessitate salutis, ut quis a morbo peccati liberetur.
Ergo confirmatio est sacramentum necessitatis.
Praeterea, sicut ad justitiam exigitur recessus a malo, ita et accessus ad bonum. Sed baptismus operatur ad recessum a malo, quod ipsum ablutionis nomen ostendit; confirmatio autem ad accessum ad bonum, quod etiam ex nomine patet.
Ergo sicut baptismus est de necessitate sanctificationis, ita et confirmatio.
Sed contra, sine eo quod est de necessitate salutis, non est salus. Sed pueri baptizati salvantur si ante confirmationem moriantur. Ergo non est sacramentum necessitatis.
Praeterea gratia et virtus sufficiunt ad salutem.
Sed in baptismo confertur gratia et plenitudo virtutum.
Ergo baptismus sufficit ad salutem; et ita confirmatio non est sacramentum necessitatis.