Ulterius. Videtur quod non exigatur materia prius sanctificata. Confirmatio enim, ut in littera dicitur, non est majoris virtutis quam baptismus.
Sed in baptismo non requiritur materia prius sanctificata.
Ergo nec in confirmatione.
Praeterea, secundum Augustinum, accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum.
Si ergo oporteret quod materia aliquibus verbis prius sanctificaretur, tunc etiam ipsum chrisma per se est quoddam sacramentum, et non sacramenti materia.
Praeterea, sanctificatio non est iteranda circa idem. Sed per formam sacramenti sanctificatur materia, ut patet in baptismo, cujus materia est aqua verbo vitae sanctificata; quod verbum supra, dist. 3, dixit magister esse formam baptismi. Ergo non debet ante prolationem formae sacramentalis aliqua sanctificatio circa materiam confirmationis adhiberi.
Sed contra est communis usus ecclesiae, et etiam determinatio dionysii, qui ponit ritum consecrationis chrismatis.