Ulterius. Videtur quod illa forma verborum non sit competens. In quolibet enim sacramento exigitur intentio. Sed ad designandum intentionem in forma baptismi exprimitur persona baptizans hoc pronomine ego. Ergo et in forma confirmationis hoc pronomen ego apponi debet.
Praeterea, consignatio videtur ad characteris impressionem pertinere. Sed characterem non imprimit minister magis hic quam in baptismo. Cum ergo in baptismo nulla fiat mentio de consignatione in forma, nec hic fieri deberet de ipsa mentio.
Praeterea, per baptismum homo maxime configuratur passioni christi. Sed in forma baptismi non fit mentio aliqua de christi passione. Ergo nec in forma ista deberet fieri mentio de cruce.
Praeterea, sicut confirmatio habet formam determinatam, ita et baptismus. Sed in baptismi forma non fit mentio de materia ipsius: non enim dicitur: baptizo te aqua. Ergo nec hic deberet fieri mentio de chrismate.
Praeterea, forma est de essentia sacramenti: quia multi accipiunt sacramentum qui non accipiunt rem sacramenti. Ergo non debet res sacramenti poni in forma, sicut hic ponitur, chrismate salutis.