Ulterius. Videtur quod character confirmationis non praesupponat characterem baptismalem.
Character enim confirmationis ad hoc datur quod homo fortiter christum confiteatur. Sed aliqui ante baptismum fortiter christum confessi sunt, ad martyrii palmam pervenientes. Ergo ante baptismum potest aliquis accipere characterem confirmationis.
Praeterea, character confirmationis est sacramentum et res. Sed homo etiam non baptizatus potest percipere id quod est sacramentum et res in eucharistia, scilicet corpus domini verum; quamvis rem sacramenti non consequatur, inordinate accipiens; nisi forte credat se baptizatum. Ergo et similiter characterem confirmationis consequi potest non baptizatus.
Praeterea, sicut baptismus naturaliter praecedit confirmationem, ita unus ordo naturaliter praecedit alium. Si autem aliquis accipit ordinis consequentis characterem qui non accepit characterem praecedentis, tamen non reordinatur, sed quod defuerat suppletur. Ergo et characterem confirmationis potest homo accipere sine charactere baptismali.
Sed contra est quod dionysius dicit, quod nihil divinitus traditorum operari potest qui non est regeneratus per baptismum.
Sed character confirmationis est hujusmodi; ergo non potest aliquis characterem confirmationis percipere qui non est baptizatus.
Praeterea, baptismus dicitur esse principium spiritualis vitae, secundum dionysium, et Damascenum.
Sed remoto principio aufertur quod est post principium. Ergo qui non est baptizatus, non potest characterem confirmationis accipere.