Ulterius. Videtur quod gratia confirmationis non perficiat gratiam baptismalem. Omnis enim perfectio quae confirmationi ascribitur, ad dona vel virtutes pertinet; sicut fortiter confiteri, et persistere, quod est fortitudinis virtutis vel doni.
Sed in baptismo, ubi confertur gratia, conferuntur et virtutes et dona, quae in gratia connexionem habent, ut dictum est supra, dist. 1, quaest. 1, art. 4, quaestiunc. 5. Ergo gratia confirmationis non perficit gratiam baptismalem.
Praeterea, ex eodem habitus operatur et perficitur, ut dicitur in 2 ethic.. Sed gratia baptismalis per baptismum acquiritur. Ergo non perficitur per confirmationem.
Praeterea, in augmento fit idem ex eo quod auget et quod augetur. Sed gratia baptismalis differt a gratia confirmationis. Ergo gratia confirmationis non perficit gratiam baptismalem.
Sed contra, secundum dionysium, baptismus est illuminatio, chrisma autem perfectio. Sed perfectio consummat illuminationem sicut illuminatio purgationem.
Ergo confirmatio chrismatis consummat gratiam baptismalem.
Praeterea, in omnibus perfectionibus ordinatis ad invicem ita est quod secunda perficit primam.
Sed confirmationis gratia superadditur ad gratiam baptismalem. Ergo gratia confirmationis perficit gratiam baptismalem.