Ulterius. Videtur quod sacerdos simplex, etiam si non sit episcopus, possit confirmare. Baptismus enim quantum ad aliquid est majoris efficaciae quam confirmatio. Sed sacerdos ex suo officio potest baptizare.
Ergo et confirmare.
Praeterea, sicut confirmationis sacramentum ad perfectionem pertinet, ita et eucharistiae, secundum dionysium.
Sed sacerdos est proprius minister sacramenti eucharistiae. Ergo ipse potest confirmare.
Praeterea, in sacramentis ex parte conferentis requiritur ordo et intentio. Sed episcopus non habet aliquem ordinem vel characterem quem non habeat simplex sacerdos. Ergo sicut episcopus, ita et sacerdos potest confirmare, si intentionem confirmandi habeat.
Sed contra, soli episcopi in loco apostolorum succedunt. Sed soli apostoli in primitiva ecclesia manus imponebant, quod erat confirmare. Ergo soli episcopi nunc possunt confirmare.
Praeterea, in ordine ecclesiasticae hierarchiae, secundum dionysium, soli episcopi sunt perfectores. Sed, secundum eumdem, sicut aliquis per exorcismum purgatur, et per baptismum illuminatur, ita per confirmationem chrismatis perficitur. Ergo soli episcopi possunt confirmare.