Ulterius. Videtur quod non debeat fieri linitio chrismatis tantum in fronte. Quia vertex est nobilior pars corporis quam frons, quia ibi est organum cogitativae, hic autem organum phantasiae.
Sed sacerdos, qui est inferior quam episcopus, ungit baptizatos chrismate in vertice. Ergo episcopus non debet ungere chrismate confirmandos in fronte.
Praeterea, confirmatio est sacramentum confessionis.
Sed confessio fit ore. Ergo unctio confirmationis magis deberet in ore fieri.
Praeterea, frons est locus nudus et patens.
Sed hic de facili sordes contrahit. Cum ergo chrisma sit servandum ab omni inquinamento, videtur quod non congrue fiat unctio in fronte.
Sed contra, in confirmatione datur spiritus sanctus ad robur. Sed robur in fronte significatur, ut patet Ezech. 3, 8: ecce dedi... Frontem tuam duriorem frontibus eorum. Ergo in fronte debet fieri unctio confirmationis.
Praeterea, apocal. 7, 3, Angelus dicit: quoadusque signemus servos dei vivi in frontibus eorum.
Sed episcopi dicuntur Angeli, ut patet Apoc. 3.
Ergo eorum est in fronte signare.