Ulterius. Videtur quod confirmatio possit iterari.
Sicut enim confirmatio datur ad robur fidei, ita eucharistia ad robur caritatis. Sed eucharistia iteratur. Ergo et confirmatio.
Praeterea, si morbus iteratur, et medicina iterari debet. Sed morbus contra quem datur hoc sacramentum, potest iterari, scilicet spiritualis infirmitas.
Ergo et sacramentum debet iterari.
Sed contra, sicut in baptismo imprimitur character, ita et in confirmatione. Sed baptismus non iteratur. Ergo nec confirmatio.