Ad primum sic proceditur. Videtur quod eucharistia non sit sacramentum. Ad idem enim non debent diversa ordinari. Sed confirmatio est ad perficiendum, secundum dionysium.
Cum ergo secundum ipsum eucharistia etiam sit perfectio, videtur quod superfluat hoc sacramentum.
Praeterea, in omni sacramento novae legis idem quod figuratur, efficitur per signum figurans.
Sed species panis et vini, quae figurant corpus christi verum et mysticum, non efficiunt illud.
Ergo eucharistia non est sacramentum novae legis.
Praeterea, sacramentum est elementum materiale, secundum Hugonem exterius oculis suppositum.
Sed corpus christi verum quod dicitur hic sacramentum et res similiter, non est oculis videntium suppositum. Ergo non est sacramentum.
Praeterea, omne sacramentum in ipsa sui susceptione consecratur et perficitur, sicut patet de baptismo, quod perficitur in ipsa ablutione.
Sed eucharistia consecratur ante sumptionem. Ergo non est sacramentum.
Praeterea, in omni alio sacramento illud quod est res et sacramentum, est aliquid effectum in suscipiente, sicut character in baptismo. Sed corpus christi verum, quod ponitur hic res et sacramentum, non est aliquid in recipiente effectum.
Ergo non est sacramentum ejusdem rationis cum aliis.
Sed contra est quod in collecta dicitur: praesta ut hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad poenam.
Praeterea, omnis actio per ministros ecclesiae dispensata, in qua ex ipso opere operato gratia confertur, est sacramentum. Sed eucharistia est hujusmodi. Ergo est sacramentum.