Ulterius. Videtur quod non sit unum sacramentum, sed multa. Primo per hoc quod in collecta dicitur: purificent nos, domine, haec sacramenta quae sumpsimus.
Praeterea, sacramentum est in genere signi.
Sed ea quae sunt in genere signi, sicut nomina, plurificantur ad pluralitatem signantium, quamvis sit idem signatum; sicut marcus et tullius sunt duo nomina, quamvis sit eadem res significata.
Ergo cum in eucharistia sint plura signantia, sicut species panis et vini, videtur quod sint plura sacramenta.
Praeterea, unitas rei est ex forma sua. Sed in eucharistia sunt duae formae, una ad consecrationem panis, alia ad consecrationem sanguinis.
Ergo sunt duo sacramenta.
Praeterea, ea quae nec in genere nec in specie conveniunt, sunt plura simpliciter. Sed corpus christi verum cum speciebus panis et vini sunt differentia et specie et genere. Ergo sunt plura simpliciter. Cum ergo utrumque dicatur sacramentum in eucharistia, videtur quod non sit unum sacramentum.
Praeterea, ex duobus perfectis non fit aliquid unum. Sed christus perfecte est sub utraque specie, scilicet panis et vini. Ergo ex his duobus non fit unum sacramentum.
Sed contra est, quia si essent duo, tunc sacramenta novae legis non essent tantum septem.
Praeterea, quaecumque ordinantur ad idem efficiendum et significandum, pertinent ad unum sacramentum.
Sed omnia quae in eucharistia sunt, pertinent ad idem repraesentandum, scilicet mortem domini, et idem efficiendum, scilicet gratiam, per quam homo incorporatur corpori mystico. Ergo est unum tantum sacramentum.