Ulterius. Videtur quod non convenientibus nominibus nominetur. Nomen enim proprium alicui debet imponi ex eo quod sit sibi proprium. Sed bonitas gratiae est communis omnibus sacramentis.
Ergo ex hoc non debet imponi nomen proprium uni sacramento, ut dicatur eucharistia.
Praeterea, sicut in littera dicitur, hoc sacramentum ideo viaticum appellatur, quia in via nos reficiens, usque ad patriam deducit. Sed hoc est commune omnibus sacramentis, quae non nisi viatoribus dantur ad perveniendum ad gloriam patriae, quae est res non contenta, et significata in omnibus sacramentis. Ergo non convenienter viaticum appellatur.
Praeterea, causae per effectus denominari solent. Sed adducere ad communionem fidelium est effectus baptismi, secundum dionysium, ut ex praedictis patet. Ergo baptismus magis debet dici communio vel synaxis, quam hoc sacramentum.
Praeterea, in quolibet sacramento fit aliquid sacrum. Sed hoc importat sacrificii nomen. Ergo sacrificium etiam non est nomen proprium hujus sacramenti.
Praeterea, hostia videtur idem quod sacrificium.
Sed dionysius confirmationem nominat chrismatis hostiam. Ergo neque hostia neque sacrificium est nomen proprium huic sacramento.