Ad secundum sic proceditur. Videtur quod huic sacramento figurae assignari non debeant.
Nihil enim disponitur per aliquid sui generis; albedinis enim non est albedo, nec motus est motus.
Sed sacramentum est signum. Ergo sacramento non debet aptari aliqua figura, quia in infinitum iretur.
Praeterea, sacramenta veteris legis dicuntur sacramentis novae legis respondere, in quantum signant ipsa. Sacramentis autem novae legis quae sunt maximae perfectionis non respondebant aliqua sacramenta in veteri lege, ut quidam dicunt.
Cum ergo hoc sacramentum sit maximae perfectionis, videtur quod non debeant ei aliquae figurae assignari.
Praeterea, sicut praefigurata eucharistia est in agno paschali, ita et baptismus in transitu maris rubri, ut dicitur 1 corinth., 10. Cum ergo magister non assignaverit aliquas figuras baptismi, videtur quod nec eucharistiae figuras assignare debeat.
Sed contra, hoc sacramentum memoriale passionis christi est specialiter. Sed passionem christi praecipue oportebat praefigurari, per quam nos redemit, ut fides antiquorum ad redemptorem ferretur.
Ergo praecipue oportebat hoc sacramentum figurari.
Praeterea, hoc sacramentum est dignissimum, et difficillimum ad credendum. Sed talia maxime consueverunt praefigurari. Ergo etc..