Ulterius. Videtur quod magister inconvenienter assignet figuras hujus sacramenti. Hoc enim sacramentum post baptismum datur. Sed agnus paschalis praecessit transitum maris rubri, in quo baptismus est praefiguratus. Ergo non est congrua figura hujus sacramenti.
Praeterea, in hoc sacramento aliquid offertur deo. Sed melchisedech non legitur deo obtulisse, sed homini, scilicet Abrahae, cui obtulit panem et vinum, ut dicitur Gen. 14. Ergo illa oblatio non est conveniens figura hujus sacramenti.
Praeterea, idem non est signum sui ipsius.
Sed sanguis qui consecratur in altari, est illemet quem christus in cruce fudit pro nobis. Ergo ille non est signum vel figura istius.
Praeterea, manna habebat in se omnem saporis suavitatem, ut dicitur Sap. 16. Sed hoc sacramentum non habet in se omnem saporem spiritualem: quia sic haberet effectus omnium sacramentorum, et alia sacramenta superfluerent. Ergo manna non est figura hujus sacramenti.
Praeterea, nobilioris rei nobilior debet esse figura. Sed eucharistia est nobilius sacramentum quam baptismus. Cum ergo baptismus habuerit figuram quae praebebat remedium ex ipso opere operato contra originale, scilicet circumcisionem; supradictae autem figurae non fuerunt tales; videtur quod fuerunt incompetentes.
Praeterea, in canone Missae fit mentio de sacrificio Abrahae et Abel; et similiter omnia sacrificia legalia hujus veri sacrificii figura fuerunt.
Ergo insufficienter posuit magister figuras hujus sacramenti.