Ulterius. Videtur quod in lege Moysi expressius fuit figuratum hoc sacrificium quam in lege naturae. Quia, secundum Hugonem, quanto magis appropinquavit passio salvatoris, tanto signa fuerunt evidentiora.
Sed ea quae fuerunt in lege Moysis, fuerunt propinquiora.
Ergo expressiora.
Praeterea, in sacrificiis legis Moysi fiebat sanguinis effusio. Sed oblatio melchisedech fuit sanguinis sine effusione. Ergo legalia sacrificia expressius figurabant sacramentum passionis christi quam oblatio melchisedech.
Sed contra, christus dicitur sacerdos secundum ordinem melchisedech, non autem secundum sacerdotium legis Moysi, quod est sacerdotium leviticum, ut patet Hebr. 7. Ergo oblatio melchisedech magis convenit cum sacrificio christi quam sacrificium legis Moysi.