Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quantum ad id quod est signum tantum in hoc sacramento, expressior figura hujus sacramenti fuit oblatio melchisedech quam figurae legis Moysi; sed quantum ad id quod est res et sacramentum; expressior fuit figura legis mosaicae, qua expressius christus passus significabatur. Et quia ritus sacramenti consistit in signis exterioribus; ideo sacerdotium christi quantum ad ritum magis convenit cum sacerdotio melchisedech quam cum sacerdotio levitico; et etiam quantum ad alias conditiones melchisedech, quas apostolus plenius prosequitur.
Et per hoc patet solutio ad objecta.