Ulterius. Videtur quod post passionem institui debuit. Quia hoc sacramentum est in memoriam dominicae passionis, ut patet 1 corinth., 11.
Sed memoria praeteritorum est. Ergo et praeterita passione christi institui debuit.
Praeterea, eucharistia non nisi baptizatis debet dari. Sed baptismus fuit institutus post christi passionem, quando dominus discipulis formam baptizandi dedit, Matth. Ult.. Ergo et post passionem institui debuit eucharistia.
Praeterea, in his quae sibi invicem continue succedunt, ultimum primi debet conjungi primo secundi. Sed dominus voluit in coena ostendere terminationem veteris legis, et continuationem novae legis ad ipsam, ut ex littera habetur. Ergo debuit post coenam paschalem statim instituere primum sacramentum novae legis, et alia per ordinem; et sic post passionem eucharistiam, quae est ultimum.
Sed contra, videtur quod debuerit institui a principio praedicationis christi. Quia quae primo capiuntur, arctius memoriae imprimuntur, ut patet de his quae homo a pueritia capit. Sed dominus voluit ut hoc sacramentum arctissime memoriae commendaretur. Ergo debuit a principio hoc instituere.