Ad quartum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum a non jejunis licite sumi possit.
Hoc enim sacramentum a domino in coena institutum est. Sed ecclesia observat ea quae dominus servavit in sacramentorum traditione, sicut formam et materiam. Ergo et ritum deberet servare, ut jam pransis hoc sacramentum traderetur.
Praeterea, 1 corinth. 11, 33, dicitur: dum convenitis ad manducandum, invicem expectate. Si quis autem esurit, domi manducet. Loquitur autem de manducatione corporis christi. Ergo postquam aliquis domi manducaverit, potest in ecclesia corpus christi manducare licite.
Praeterea, de consecratione, dist. 1 dicitur: sacramenta altaris non nisi a jejunis hominibus celebrantur, excepto uno die anniversario, quo coena domini celebratur. Ergo ad minus illo die potest aliquis post alios cibos corpus christi sumere.
Sed contra est quod dicitur de consecr., dist. 2: placuit spiritui sancto in honorem tanti sacramenti prius in os christiani dominicum corpus intrare.
Praeterea, hoc sacramentum cum magna reverentia sumendum est. Sed post cibum non est aliquis ita sobrius et modestus sicut ante. Ergo non debet post cibum sumi.