Ulterius. Videtur quod non tantum in his verbis consistat forma: hoc est corpus meum. Sicut enim dicit eusebius emissenus, invisibilis sacerdos visibiles creaturas in suum corpus convertit dicens: accipite et comedite etc.. Ergo haec etiam est forma: accipite et comedite.
Praeterea, illud quod non est de substantia formae, non debet interponi inter substantialia formae, in hoc sacramento, sicut nec in aliis. Sed inter haec verba, in libris Romanis interposita invenitur haec conjunctio enim. Ergo hoc etiam est de forma, et non tantum verba praedicta.