Ulterius. Videtur quod verba quae circa formam dicuntur, non convenienter ponantur. Sicut enim dionysius dicit in principio de divin.
Nom., non est audendum dicere aliquid de divinis praeter ea quae nobis ex sacris eloquiis sunt expressa.
Sed in evangeliis non legitur quod dominus instituens hoc sacramentum in coena, oculos ad caelum levaverit. Ergo inconvenienter praemittitur: sublevatis oculis in caelum.
Praeterea, in baptismo non licet fieri mutationem verborum etiam per verba ejusdem significationis, ut si loco patris, genitoris poneretur.
Sed in nullo evangelio sunt haec verba: accipite et manducate; sed accipite et comedite.
Ergo inconvenienter dicitur: manducate.
Praeterea, in nullo evangelio ponitur omnes.
Ergo videtur quod praesumptuosum fuit addere.