Ulterius. Videtur quod haec verba inconvenienter ponuntur: hic est calix sanguinis mei.
Unius enim modi est transubstantiatio panis in corpus christi, et vini in sanguinem. Sed in transubstantiatione panis in corpus christi ponitur corpus christi in recto. Ergo in consecratione vini poni debet sanguis christi in recto, ut dicatur, sicut magister dicit in littera: hic est sanguis meus; sicut etiam habetur Matth. 26.
Praeterea, in forma transubstantiante ex parte praedicati poni debet terminus in quem fit transubstantiatio, ut ex dictis patet. Sed transubstantiatio non fit in calicem alicujus. Ergo non debet praedicari in forma transubstantiante.
Praeterea, in forma sacramenti non debet poni aliquid quod non sit de substantia sacramenti.
Sed calix non est de substantia sacramenti cum sit vas quoddam. Ergo non debet poni in forma sacramenti.
Sed contra est quod dicitur Luc. 22, 20: hic calix novi testamenti in meo sanguine.
Ad idem est etiam usus ecclesiae.