Ad quartum sic proceditur. Videtur quod formae expectent se in operando. Sicut enim se habet res ad rem, ita se habet forma ad formam.
Sed res corporis non est sine re sanguinis: quia non consecratur corpus christi sine sanguine.
Ergo nec forma corporis operatur sine forma sanguinis.
Praeterea, hoc sacramentum est unum. Sed propter unitatem sacramenti species duae, scilicet panis et vini, se habent in ratione unius signi, ut dictum est. Ergo similiter duae formae se habent in ratione unius formae. Sed in una forma partes se expectant invicem ad agendum, ut dictum est. Ergo et forma corporis expectat formam sanguinis.
Praeterea, in baptismo tres immersiones se expectant in agendo. Ergo et similiter hae duae prolationes verborum.
Sed contra, si statim verbis prolatis, quando est orationis significatio, non esset ibi verum corpus christi, haec esset falsa: hoc est corpus meum.
Sed in sacramento veritatis non contingit aliquod esse falsum. Ergo forma prima non expectat secundam in operando.
Praeterea, hostia non est adoranda ante consecrationem.
Sed secundum communem modum ecclesiae, statim dictis primis verbis formae super panem, ante formam sanguinis elevatur hostia a populo adoranda. Ergo ante formam sanguinis hostia est consecrata.