Ulterius. Videtur quod deficiente sacerdote post corporis christi consecrationem non debet alius procedere ad consecrationem sanguinis. Quia unius sacramenti unus debet esset minister. Sed consecratio utraque ad unum sacerdotem pertinet.
Ergo ab uno ministro fieri debet.
Praeterea, sacerdos consecrans gerit figuram christi, ex cujus persona verba proferuntur. Sed christus non est divisus, ut dicitur 1 corinth. 1.
Ergo nec verba dividi debent ut a diversis proferantur.
Sed contra, ad perfectionem hujus sacramenti utraque consecratio requiritur. Si ergo consecrato corpore non consecratur sanguis, sacramentum remanet imperfectum, quod est inconveniens.