Ad secundam quaestionem dicendum, quod secundum statutum Concilii toletani, si sacerdos impeditur ut coeptum Missarum officium explere non possit, alius sacerdos debet explere quod ille inchoavit, ita quod incipiat sequens sacerdos ubi primus dimisit, si sciatur: si autem nesciatur, debet a capite incipere: non enim dicitur iteratum quod nescitur esse factum.
Nec aliquid per hoc derogatur unitati sacramenti: quia omnes unum sumus in christo propter fidei unitatem. Secundum tamen innocentium tertium consultius est ut illa hostia jam consecrata seorsum posita, super aliam deinceps totum officium iteretur.
Et per hoc patet solutio ad objecta.