Ad primum sic proceditur. Videtur quod corpus christi non debeat sumi per modum manducationis.
Quia quod manducatur, per os intrat.
Omne autem quod per os intrat, in ventrem vadit, et per secessum emittitur, ut dicitur Matth. 15; quod dignitati corporis christi non competit. Ergo non debet per modum manducationis sumi.
Praeterea, quod manducatur, ad manducantem trahitur. Sed, sicut dicit dionysius, nos non trahimus deum ad nos, sed magis nos in deum. Ergo non debemus nos deo conjungi per modum manducationis.
Praeterea, hoc sacramentum ordinatur ad refectionem mentis. Sed refectio mentis, quae erit in patria, erit per visionem. Ergo corpus christi deberet dari videndum, non manducandum.
Sed contra, est quod dicitur joan. 6, 56: caro mea vere est cibus. Sed usus cibi non est ut videatur, sed ut manducetur. Ergo non debet videri tantum corpus christi, sed manducari.
Praeterea, oportet membra capiti realiter conjungi, ad hoc quod vivificentur. Sed per visum non conjungitur nobis aliquid realiter, sed secundum similitudinem tantum. Ergo non per visum, sed per manducationem corpus christi sumi debet.