Ulterius. Videtur quod manducatio corporis christi sit de necessitate salutis. Sicut enim dicitur de baptismo, joan. 3, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in regnum caelorum; ita dictum est joan. 6, 54: nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Sed propter verba praedicta dicitur baptismus sacramentum necessitatis. Ergo eadem ratione manducatio corporis christi est de necessitate salutis.
Praeterea, innocentius III dicit, quod manducandus est agnus, ut a vastante Angelo protegamur. Sed protegi a vastante Angelo est de necessitate salutis. Ergo et praedicta manducatio.
Praeterea, per istam manducationem christo incorporamur. Sed hoc est de necessitate salutis, sicut et a peccato mundari. Ergo praedicta manducatio est de necessitate salutis, sicut et poenitentia et baptismus, quibus a peccatis mundamur.
Sed contra, pueri baptizati salutem consequuntur, cum gratia in baptismo detur. Sed eis non datur corpus christi manducandum. Ergo manducatio praedicta non est de necessitate salutis.
Praeterea baptismi ministerium propter hoc quod est de necessitate salutis, omnibus est concessum in casu necessitatis. Sed hoc sacramentum per solos sacerdotes perfici potest. Ergo non est sacramentum necessitatis.