Ad secundam quaestionem dicendum, quod gratia est sufficiens causa gloriae; unde omne illud sine quo potest haberi gratia, non est de necessitate salutis. Hoc autem sacramentum gratiam praesupponit, quia praesupponit baptismum, in quo gratia datur: nec debet peccato praeveniri, quod gratiam privet; et ideo quantum est de se, non est de necessitate salutis. Sed de ordinatione ecclesiae homines obligantur secundum ecclesiae statutum corpus christi semel in anno sumere.
Ad primum ergo dicendum, quod dominus loquitur de manducatione spirituali sine qua non potest esse salus.
Ad secundum dicendum, quod innocentius loquitur quantum ad instructionem ecclesiae, vel etiam quantum ad manducationem spiritualem.
Ad tertium dicendum, quod incorporatio spiritualis ad christum potest esse sine manducatione sacramentali; et ideo non oportet quod sit sacramenti susceptio de necessitate salutis.