Ulterius. Videtur quod infideles sacramentaliter comedant. Quia, sicut dicit Hugo de s. Victore, quamdiu sensus corporalis afficitur, praesentia carnis non tollitur. Sed sensus corporalis infidelis afficitur.
Ergo praesentiam corporalem carnis christi non amittit.
Praeterea, infidelis potest recipere characterem, qui est res et sacramentum, in baptismo.
Sed fides operatur in baptismo sicut in eucharistia.
Ergo et corpus christi sacramentaliter potest manducare.
Praeterea, plus est conficere corpus christi quam sumere. Sed haereticus habens ordinem potest conficere, ut infra dicetur. Ergo et potest sacramentaliter manducare.
Sed contra, in forma hujus sacramenti ponitur mysterium fidei. Ergo hi qui fide carent, sacramentaliter manducare non possunt.
Praeterea, de ratione sacramenti est quod significet et efficiat. Sed in eo qui non habet fidem non efficit aliquid, nec aliquid, ei signat. Ergo sacramentaliter non manducat.