Ulterius. Videtur quod creatura irrationalis non sumat aliqualiter corpus christi. Primo per hoc quod magister infra dicit, quod hoc quod a brutis sumitur, non est corpus christi.
Praeterea, hoc sacramentum est majoris perfectionis quam baptismus. Sed quantumcumque animal brutum aqua abluatur, non dicitur baptismi sacramentum percipere aliquo modo. Ergo neque sacramentum corporis christi poterit aliquo modo percipere.
Praeterea, constat quod non percipit spiritualiter, quia non credit; neque sacramentaliter, quia sacramenta creaturae rationali sunt tradita.
Si ergo aliquo modo sumat, erit tertius modus manducandi praeter duos in littera assignatos.
Sed contra, deus magis abominatur peccatorem quam creaturam irrationalem, in qua non est nisi quod deus in ea fecit, qui solum culpam non fecit. Sed, sicut in littera determinatur, corpus christi verum a peccatoribus sumitur. Ergo et a brutis.
Praeterea, si corpus christi per negligentiam vel quocumque modo in aliquem locum immundum projiciatur, non dicitur quod desinat esse sub speciebus corpus christi. Ergo non oportet dici, quod sub speciebus a brutis comestis desinat esse corpus christi. Sed species possunt a brutis manducari. Ergo et corpus christi.