Ulterius. Videtur quod qui non manducat sacramentaliter, non manducet spiritualiter. Sacramentalis enim manducatio est propter spiritualem.
Si ergo spiritualis sine corporali haberi possit, frustra aliquis sacramentali uteretur.
Praeterea, spiritualis manducatio est per fidem et caritatem, per quae aliquis christo incorporatur.
Sed antiqui patres fidem et caritatem habuerunt.
Ergo si spiritualis manducatio esse posset sine sacramentali, ipsi spiritualiter manducassent; quod non potest esse, quia usus sacramenti non potest esse ante ejus institutionem.
Sed contra, aliquis potest percipere rem baptismi sine sacramento, ut supra, dist. 4, dictum est. Sed baptismi sacramentum est majoris necessitatis quam hoc. Ergo potest etiam spiritualiter manducare quis sine sacramenti manducatione.