Ulterius. Videtur quod etiam Angelus corpus christi possit manducare spiritualiter: quia super illud, psalm. 72, panem Angelorum manducavit homo, dicit Glossa: idest corpus christi, qui est vere cibus Angelorum.
Praeterea, quicumque potest manducare sacramentaliter, potest etiam manducare spiritualiter.
Sed Angelus in carne assumpta potest manducare sacramentaliter. Ergo etiam sine corpore assumpto potest manducare spiritualiter.
Sed contra, manducare est usus sacramenti.
Sed sacramenta non sunt data Angelis ad usum, sed hominibus. Ergo Angeli non possunt spiritualiter manducare.