Ulterius. Videtur quod manducans indigne corpus christi, magis peccet quam quodcumque aliud peccatum committens. Super illud Marc. 14: vae homini illi etc., dicit Glossa: vae homini illi qui ad mensam domini accedit indigne: iste enim in exemplum Judae filium hominis tradit; et in 1 corinth. 11 dicitur, quod est reus sanguinis domini. Sed Judas et illi qui sanguinem domini fuderunt, gravissime peccaverunt. Ergo et hoc peccatum est ceteris gravius.
Praeterea, plus peccaret qui corpus christi in lutum projiceret quam qui aliquod aliud peccatum committeret, puta fornicationem, vel aliud hujusmodi. Sed deus plus horret sordes peccati quam sordes luti. Ergo peccator sumens corpus christi gravius peccat quam quodlibet aliud peccatum committens.
Sed contra, quod est per se malum, est majus malum quam quod est per accidens malum.
Sed alia peccata sunt per se mala, ut fornicatio; sed manducare corpus christi est per se bonum, et per accidens malum. Ergo est minus malum.