Ulterius. Videtur quod minus peccat haereticus manducans corpus christi quam fidelis peccator.
Quia pejus est contemnere christum quam contemnere sacramentum christi. Sed fidelis peccator manducans contemnit christum, quem sub sacramento vere esse credit; infidelis autem contemnit sacramentum in hoc quod sub eo christum esse non credit. Ergo infidelis minus peccat.
Praeterea, quanto aliquod peccatum est magis dissonum a ratione, tanto est gravius. Sed peccatum fidelis indigne sumentis est contra rationem naturalem manifeste: non autem illius qui non credit sub hoc sacramento christum secundum veritatem esse: quia hoc supra rationem est, et supra sensum. Ergo infidelis minus peccat.
Sed contra, quanto aliquis magis elongatur a christo realiter, tanto magis debet elongari sacramentaliter.
Sed infidelis magis elongatur realiter: quia prima unio ad christum est per fidem, qua ille caret. Ergo magis peccat accedendo ad christum sacramentaliter.