Ulterius. Videtur quod subjacens peccato carnis, magis peccat accedens ad hoc sacramentum quam subjacens peccato spirituali. Quia peccatum manducantium corpus christi in peccato carnis existentium comparatur peccato Judae; unde Hieronymus: quid tibi cum feminis qui ad altare cum deo fabularis?...
Dic sacerdos, dic clerice, qualiter eisdem labiis filium dei oscularis, quibus osculatus es filiam meretricis? o Juda, osculo filium hominis tradis.
Sed peccatum Judae fuit gravissimum. Ergo talis gravius peccat.
Praeterea, in peccato carnis est immunditia mentis et corporis. Ergo magis facit contumeliam sacramento qui cum peccato carnis corpus christi manducat, quam qui manducat cum peccato spirituali, ubi est immunditia mentis tantum.
Sed contra, Gregorius dicit, quod peccata spiritualia sunt majoris culpae; cujus ratio est quia peccata carnis magis ex infirmitate accidunt. Sed ex hoc est aliquis indignus corporis et sanguinis domini quod culpae subjacet. Ergo minus peccat accedens cum peccato carnis quam cum peccato spirituali.