Ulterius. Videtur quod peccator peccat videndo corpus christi. Quia corpus christi est dignius quam arca testamenti. Sed bethsamitae videntes arcam domini, quia peccatores erant, percussi sunt, ut dicitur 1 Reg. 6. Ergo multo fortius peccator videns corpus christi peccat.
Praeterea, publicanus laudatur, Luc. 18, de hoc quod oculos non levabat ad caelum. Sed corpus christi est dignius caelo. Ergo debent peccatores ab aspectu corporis christi abstinere.
Sed contra est consuetudo ecclesiae, secundum quam elevatur corpus christi ab omnibus aspiciendum sine aliqua discretione videntium. Ergo non peccat peccator videns.