Ulterius. Videtur quod suspectis de crimine etiam dari debeat. Suspicio enim dubitationem importat.
Sed dubia in meliorem partem interpretanda sunt. Ergo videtur quod debeat ei dari ac si esset justus.
Praeterea, experimentum non sumitur de aliquo crimine, nisi de quo suspicio praecessit.
Sed corpus christi dandum est aliquando alicui ad experimentum de peccato sumendum sub his verbis: corpus domini sit tibi ad probationem hodie; ut dicitur in decret. Caus. 2, qu. 4, cap. Saepe contingit. Ergo dari debet suspectis.
Sed contra, si suspectis de crimine daretur corpus christi, esset scandalum populo videnti et scienti. Sed scandalum vitandum est. Ergo non oportet eis dari corpus christi.