Ulterius. Videtur quod amentibus corpus christi dari non debeat. Quia ad hoc quod aliquis corpus christi sumat, requiritur diligens examinatio, ut patet 1 corinth. 11, 28: probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Sed hoc non potest in amente procedere.
Ergo non potest ei dari eucharistia.
Praeterea, inter amentes etiam energumeni computantur, secundum dionysium in Eccl. Hierarch.: energumeni etiam ab inspectione divinorum arcentur; unde statim post evangelium in primitiva ecclesia per vocem diaconi cum catechumenis excludebantur. Ergo non debet eis dari eucharistia.
Sed contra cassianus dicit: eis qui ab incommodis vexantur spiritibus, communionem sacrosanctam a senioribus nostris nunquam meminimus interdictum. Ergo cum tales sint amentes, amentibus debet dari.
Praeterea, in decret. Caus. 26, qu. 1, cap.: qui recedunt, dicitur: amentibus etiam quaecumque pietatis sunt, conferenda sunt; et loquitur de reconciliatione et sacra communione.