Ulterius. Videtur quod etiam pueris dandum sit corpus christi. Quia per baptismum aliquis ascribitur ad corporis christi sumptionem; unde et baptizato conferendum est, ut dionysius dicit.
Sed pueri baptizati sunt. Ergo et eis corpus christi debet dari.
Praeterea, vita spiritualis sicut est per baptismum, ita est per eucharistiam: quia dicitur joan. 6, 58: qui manducat me, vivit propter me.
Sed pueris datur baptismus ut habeant spiritualem vitam. Ergo et similiter debet dari eis eucharistia.
Sed contra est quod iste cibus est grandium, ut patet per Augustinum.
Sed pueri nondum sunt grandes in fide. Ergo non debet eis dari.