Ad secundum sic proceditur. Videtur quod christus non contineatur sub sacramento quantum ad animam. Quia christo non competit esse in altari, ut dictum est, nisi secundum quod panis in ipsum convertitur. Sed constat quod panis non convertitur in animam christi. Ergo anima christi non est ibi.
Praeterea, christus est in sacramento altaris, ut cibus fidelium. Sed non est cibus secundum animam, sed secundum corpus: quia dicit joan. 6, 56: caro mea vere est cibus. Ergo non est ibi secundum animam.
Praeterea, forma sacramenti debet respondere sacramento. Sed in forma non fit mentio de anima, sed solum de corpore: quia dicitur: hoc est corpus meum. Ergo non est ibi secundum animam.
Sed contra, quaecumque non separantur secundum esse, ubicumque est unum, et aliud. Sed unum est esse animae christi et corporis, sicut materiae et formae. Ergo cum corpus christi sit in altari, erit ibi anima.
Praeterea, corpus christi non est in sacramento inanimatum. Sed corpus sine anima est inanimatum.
Ergo christus non est ibi secundum corpus tantum, sed etiam secundum animam.