Ulterius. Videtur quod sub specie panis christus non contineatur inquantum ad carnem animatam.
Quia, ut dictum est, corpus christi est ibi secundum quod cibus. Sed esse cibum non convenit nisi carni; unde joan. 6, 56: caro mea vere est cibus. Ergo non est ibi aliqua pars corporis, nisi caro.
Praeterea, quod jam est, non oportet fieri.
Si ergo in pane consecrato sunt omnes partes corporis christi, erit ibi sanguis; ergo non oporteret quod per consecrationem vini iterum ibi fieret.
Praeterea, deus in revelationibus veritatem ostendit: alias revelatio esset causa erroris, quod est inconveniens. Sed species panis ostensa est aliquando ut caro tantum, sicut legitur in vita beati Gregorii. Ergo non est sub specie panis aliquid de corpore christi nisi caro, et non sanguis vel os, vel aliud hujusmodi.
Sed contra, sicut corpus christi significatur in sacramento, ita continetur ibi. Sed significatur secundum quod est; alias significatio esset falsa. Ergo est ibi secundum quod est. Sed caro non est sine sanguine et aliis partibus corporis. Ergo est ibi non solum caro, sed etiam aliae partes corporis.
Praeterea, in specie panis significatur totum id quod est res tantum sine sacramento, scilicet unitas corporis mystici, et similiter in vino, ut ex dictis, 8 dist., patet. Sed sicut significatur id quod est res tantum, ita significatur et continetur id quod est res et sacramentum. Ergo et totus christus, qui est res et sacramentum, continetur sub utraque specie.