Ulterius. Videtur quod non sit ibi corpus christi secundum propriam qualitatem. Nihil enim quod manet convertitur in alterum. Sed quantitas panis manet. Ergo non convertitur in quantitatem corporis christi. Sed corpus christi non est in altari, ut dictum est, nisi ut est terminus conversionis.
Ergo non est ibi secundum propriam quantitatem.
Praeterea, secundum philosophum in 3 phys., corpus naturale non potest esse simul cum dimensionibus separatis: quia tunc duae dimensiones essent simul. Sed dimensiones panis manent. Ergo sub eisdem dimensionibus non potest esse corpus christi cum dimensionibus propriae quantitatis.
Praeterea, accidens plus dependet a substantia quam substantia ab accidente. Sed ex parte ejus quod est sacramentum tantum, invenitur accidens sine substantia. Ergo multo magis potest poni ex parte ejus quod est res et sacramentum, quod sit substantia sine accidente; et ita corpus christi sine quantitate.
Praeterea, sicut dictum est supra, ubicumque est corpus aliquod secundum proprias dimensiones, est ibi ut in loco.
Sed corpus christi non est sub sacramento ut in loco, quia jam esset extra terminos loci proprii.
Ergo impossibile est quod sit ibi secundum dimensiones proprias.
Sed contra, subjectum nunquam separatur a propria passione. Sed substantiae corporalis propria passio est quantitas dimensiva. Ergo cum substantia corporis christi sit sub sacramento, etiam quantitas ejus dimensiva erit.
Praeterea, de ratione corporis vivi est organizatio, ut patet in 2 de anima.
Sed organizatio requirit diversum situm partium; situs autem praesupponit quantitatem. Ergo oportet, cum corpus christi sit vivum sub sacramento, quod sit ibi sub propria quantitate.